Opinie czytelników: (0) Dodaj ocenę
LECTORI BENEVOLO.
Adolescentibus iuri operam dantibus vel maxime durum et difficile studium iuris canonici hoc efficitur, quod monumenta eius omnino distracta atque hic illic edita extant.
Neque enim facile factu est in huiusmodi parvo libello ea iuris canonici monumenta conflare, quae ad omnia Ecclesiae mu- nera atque officia pertineant, quaeque saepius discipulis usui esse soleant.
Itaque quae iuris canonici monumenta totius fere ecclesia- stici iuris fundamenta atque Ecclesiae institutionum historiae quasi fontes quidam esse videantur, haec tantum hoc in opere conferre institui atque edenda curavi. ea tamen in deligendis monumentis ratione usus ut auctores et tempora quam maxime inter se separata lectori benigno una praeberem eique quodam modo ante oculos ponerem.
Denique si modicum hoc opus meum saepe neglectis iuris canonici disciplinis prodesse poterit, omnia me quae facere in- stitui, plane solvisse arbitrabor
Rok wydania: 1906 Wydawnictwo: Libraira Academica Wagneriana Stan: UżywanaRodzaj okładki: Twarda Wymiar: 20.5x28.5cm Ilość stron: 677 Waga: 0.65 kg TIN: T02107662
Uwagi: